<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Quodsi concedatur nihil posse evenire nisi causa
antecedente, quid proficiatur, si ea causa non ex aeternis causis apta dicatur? Causa autem ea est, quae
id efficit, cuius est causa, ut vulnus mortis, cruditas
morbi, ignis ardoris. Itaque non sic causa intellegi
debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed
quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum
descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec
Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod
Clytaemnestram. Hoc enim modo viator quoque bene
vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo
spoliaretur.

</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Ex hoc genere illud est Ennii:
<quote rend="blockquote"><l>Utinám ne in nemore Pélio secúribus </l><l>Caesae áccidissent ábiegnae ad terrám trabes!</l></quote>
Licuit vel altius: <quote>Utinam ne in Pelio nata ulla umquam esset arbor!</quote> etiam supra: <quote>Utinam ne esset <pb n="p.265"/>
mons ullus Pelius!</quote> similiterque superiora repetentem
regredi infinite licet.
<quote rend="blockquote"><l>Neve índe navis ínchoandi exórdium</l><l part="I">Coepísset.</l></quote>
Quorsum haec praeterita? Quia sequitur illud:
<quote rend="blockquote"><l>Nam númquam era errans méa domo ecferrét pedem, </l><l>Medéa, animo aegra, amóre saevo saúcia,</l></quote>
†non ut eae res causam adferrent amoris.
</p><milestone unit="chapter" n="16"/></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>

Interesse autem aiunt, utrum eius modi quid sit,
sine quo effici aliquid non possit, an eius modi, cum
quo effici aliquid necesse sit. Nulla igitur earum est
causa, quoniam nulla eam rem sua vi efficit, cuius
causa dicitur; nec id, sine quo quippiam non fit, causa
est, sed id, quod cum accessit, id, cuius est causa,
efficit necessario. Nondum enim ulcerato serpentis
morsu Philocteta quae causa in rerum natura continebatur, fore ut is in insula Lemno linqueretur? post
autem causa fuit propior et cum exitu iunctior.

</p></div></div></body></text></TEI>