<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>

Carneades genus hoc totum non probabat et nimis
inconsiderate concludi hanc rationem putabat. Itaque
premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam;
cuius erat haec conclusio: <quote>Si omnia antecedentibus
causis fiunt, omnia naturali conligatione conserte contexteque fiunt; quod si ita est, omnia
necessitas efficit; id si verum est, nihil est in
nostra potestate; est autem aliquid in nostra
potestate; at, si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt; non igitur fato fiunt,
quaecumque fiunt.</quote>

               </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Hoc artius adstringi ratio non
potest. Nam si quis velit idem referre atque ita dicere: <quote>Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut
ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia
necesse est conligatione naturali conserte contexteque
fieri</quote>, nihil dicat. Multum enim differt, utrum causa
naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam
sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera <pb n="p.264"/>
esse possint intellegi. Itaque dicebat Carneades ne
Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea, quorum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse
esset.

</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>Quid enim spectans deus ipse diceret Marcellum eum, qui ter consul fuit, in mari esse periturum?
Erat hoc quidem verum ex aeternitate, sed causas id
efficientis non habebat. Ita ne praeterita quidem ea,
quorum nulla signa tamquam vestigia extarent, Apollini nota esse censebat; quo minus futura! causis enim
efficientibus quamque rem cognitis posse denique sciri,
quid futurum esset. Ergo nec de Oedipode potuisse
Apollinem praedicere nullis in rerum natura causis
praepositis, cur ab eo patrem interfici necesse esset,
nec quicquam eius modi. 
	<milestone unit="chapter" n="15"/>Quocirca, si Stoicis, qui
omnia fato fieri dicunt, consentaneum est huius modi
oracla ceteraque, quae a divinatione ducuntur, conprobare, iis autem, qui, quae futura sunt, ea vera esse
ex aeternitate dicunt, non idem dicendum est, vide,
ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum; hi enim
urguentur angustius, illorum ratio soluta ac libera
est.

</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Quodsi concedatur nihil posse evenire nisi causa
antecedente, quid proficiatur, si ea causa non ex aeternis causis apta dicatur? Causa autem ea est, quae
id efficit, cuius est causa, ut vulnus mortis, cruditas
morbi, ignis ardoris. Itaque non sic causa intellegi
debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed
quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum
descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec
Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod
Clytaemnestram. Hoc enim modo viator quoque bene
vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo
spoliaretur.

</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Ex hoc genere illud est Ennii:
<quote rend="blockquote"><l>Utinám ne in nemore Pélio secúribus </l><l>Caesae áccidissent ábiegnae ad terrám trabes!</l></quote>
Licuit vel altius: <quote>Utinam ne in Pelio nata ulla umquam esset arbor!</quote> etiam supra: <quote>Utinam ne esset <pb n="p.265"/>
mons ullus Pelius!</quote> similiterque superiora repetentem
regredi infinite licet.
<quote rend="blockquote"><l>Neve índe navis ínchoandi exórdium</l><l part="I">Coepísset.</l></quote>
Quorsum haec praeterita? Quia sequitur illud:
<quote rend="blockquote"><l>Nam númquam era errans méa domo ecferrét pedem, </l><l>Medéa, animo aegra, amóre saevo saúcia,</l></quote>
†non ut eae res causam adferrent amoris.
</p><milestone unit="chapter" n="16"/></div></div></body></text></TEI>