<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>Nec, si
omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur
ilico esse causas inmutabilis, easque aeternas, quae
prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit;
fortuitae sunt causae, quae efficiant, ut vere dicantur,
quae ita dicentur: <quote>Veniet in senatum Cato</quote>, non inclusae in rerum natura atque mundo; et tamen tam
est inmutabile venturum, cum est verum, quam venisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est. Etenim erit confiteri necesse: <quote>Si hoc
enuntiatum: "Veniet in Tusculanum Hortensius" verum non est, sequitur, ut falsum sit.</quote> Quorum isti
neutrum volunt; quod fieri non potest.</p><p>Nec nos impediet illa ignava ratio, quae dicitur;
appellatur enim quidam a philosophis <foreign xml:lang="greek">a)rgo\s lo/gos</foreign>, cui
si pareamus, nihil omnino agamus in vita. 
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>Sic enim interrogant: <quote>Si fatum tibi est ex hoc morbo convalescere,
sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, convalesces;

item, si fatum tibi est ex hoc morbo non convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, non convalesces; et alterutrum fatum est; medicum ergo adhibere nihil attinet.</quote> 
	                 <milestone unit="chapter" n="13"/>Recte genus hoc
interrogationis ignavum atque iners nominatum est,
quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio. Licet
etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem
tamen teneas sententiam, hoc modo: <quote>Si ex aeternitate verum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces",
sive adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces; itemque, si ex aeternitate falsum hoc fuit:
"Ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medicum
<pb n="p.263"/>
 sive non adhibueris, non convalesces</quote>; deinde cetera. Haec ratio a Chrysippo reprehenditur.

</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>Quaedam
enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata; simplex est: <quote>Morietur illo die Socrates</quote>; huic,
sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi
dies. At si ita fatum erit: <quote>Nascetur Oedipus Laio</quote>,
non poterit dici: <quote>sive fuerit Laius cum muliere sive
non fuerit</quote>; copulata enim res est et confatalis; sic
enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum
uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si
esset dictum: <quote>Luctabitur Olympiis Milo</quote> et referret
aliquis: <quote>Ergo, sive habuerit adversarium sive non
habuerit, luctabitur</quote>, erraret; est enim copulatum <quote>luctabitur</quote>, quia sine adversario nulla luctatio est. Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. <quote>Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces</quote> captiosum; tam enim est fatale
medicum adhibere quam convalescere. Haec, ut dixi,
confatalia ille appellat.
</p><milestone unit="chapter" n="14"/></div></div></body></text></TEI>