<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Rursus autem, ne omnes physici inrideant nos,
si dicamus quicquam fieri sine causa, distinguendum
est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse naturam, ut pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam
esse causam, cur ita feratur. Similiter ad animorum
motus voluntarios non est requirenda externa causa;
motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat, nec
id sine causa; eius rei enim causa ipsa natura est.
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>

Quod cum ita sit, quid est, cur non omnis pronuntiatio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri,
quaecumque fiant? Quia futura vera, inquit, non possunt
esse ea, quae causas, cur futura sint, non habent; habeant igitur causas necesse est ea, quae vera sunt;
ita, cum evenerint, fato evenerint. 
	<milestone unit="chapter" n="12"/>Confectum negotium,
siquidem concedendum tibi est aut fato omnia fieri,
aut quicquam fieri posse sine causa.

</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>An aliter haec
enuntiatio vera esse non potest: <quote>Capiet Numantiam
Scipio</quote>, nisi ex aeternitate causa causam serens hoc
erit effectura? An hoc falsum potuisset esse, si esset <pb n="p.262"/>
sescentis saeculis ante dictum? Et si tum non esset
vera haec enuntiatio: <quote>Capiet Numantiam Scipio</quote>, ne
illa quidem eversa vera est haec enuntiatio: <quote>Cepit
Numantiam Scipio.</quote> Potest igitur quicquam factum
esse, quod non verum fuerit futurum esse? Nam ut
praeterita ea vera dicimus, quorum superiore tempore
vera fuerit instantia, sic futura, quorum consequenti
tempore vera erit instantia, ea vera dicemus.

</p></div></div></body></text></TEI>