<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Sed Epicurus declinatione
atomi vitari necessitatem fati putat. Itaque tertius
quidam motus oritur extra pondus et plagam, cum
declinat atomus intervallo minimo (id appellat <foreign xml:lang="greek">e)la/-
xiston</foreign>); quam declinationem sine causa fieri si minus
verbis, re cogitur confiteri. Non enim atomus ab
atomo pulsa declinat. Nam qui potest pelli alia ab
alia, si gravitate feruntur ad perpendiculum corpora
individua rectis lineis, ut Epicuro placet? Sequitur
enim, ut, si alia ab alia numquam depellatur, ne
contingat quidem alia aliam. Ex quo efficitur, etiamsi
sit atomus eaque declinet, declinare sine causa.

</p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Hanc
Epicurus rationem induxit ob eam rem, quod veritus
est, ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali
ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita moveretur animus, ut atomorum motu cogeretur. 
	<milestone unit="chapter" n="11"/>Id
Democritus, auctor atomorum, accipere maluit, necessitate omnia fieri, quam a corporibus individuis naturalis motus avellere. Acutius Carneades, qui docebat
posse Epicureos suam causam sine hac commenticia
declinatione defendere. Nam cum docerent esse posse
quendam animi motum voluntarium, id fuit defendi
melius quam introducere declinationem, cuius praesertim
<pb n="p.261"/>
 causam reperire non possent; quo defenso facile Chrysippo possent resistere. Cum enim concessissent motum nullum esse sine causa, non concederent omnia, quae fierent, fieri causis antecedentibus;
voluntatis enim nostrae non esse causas externas et
antecedentis.

</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>Communi igitur consuetudine sermonis
abutimur, cum ita dicimus, velle aliquid quempiam
aut nolle sine causa; ita enim dicimus <quote>sine causa</quote>,
ut dicamus: sine externa et antecedente causa, non
sine aliqua; ut, cum vas inane dicimus, non ita loquimur, ut physici, quibus inane esse nihil placet, sed
ita, ut verbi causa sine aqua, sine vino, sine oleo vas
esse dicamus, sic, cum sine causa animum dicimus
moveri, sine antecedente et externa causa moveri, non
omnino sine causa dicimus. De ipsa atomo dici potest, cum per inane moveatur gravitate et pondere,
sine causa moveri, quia nulla causa accedat extrinsecus.

</p></div></div></body></text></TEI>