<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse
non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse; non enim
aeternis causis naturae necessitate manantibus verum
est id, quod ita enuntiatur: <quote>Descendit in Academiam
Carneades</quote>, nec tamen sine causis, sed interest inter
causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis
in se efficientiam naturalem. Ita et semper verum
fuit <quote>Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta annos vixerit, archonte Pytharato</quote>, neque tamen erant
causae fatales, cur ita accideret, sed, quod ita cecidit,
<add>serie</add> certa causarum casurum, sicut cecidit, fuit.

</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Nec
ii, qui dicunt inmutabilia esse, quae futura sint, nec
posse verum futurum convertere in falsum, fati necessitatem confirmant, sed verborum vim interpretantur. At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam
necessitate fati devinciunt.</p><milestone unit="chapter" n="10"/><p>Sed haec hactenus; alia videamus. Concludit enim
Chrysippus hoc modo: <quote>Si est motus sine causa,
non omnis enuntiatio, quod <foreign xml:lang="greek">a)ci/wma</foreign> dialectici
appellant, aut vera aut falsa erit; causas enim
efficientis quod non habebit, id nec verum nec
falsum erit; omnis autem enuntiatio aut vera
aut falsa est; motus ergo sine causa nullus est.


Quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt
antegressis; id si ita est, fato omnia fiunt; efficitur igitur fato fieri, quaecumque fiant.</quote>
               </p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>
 Hic <pb n="p.260"/>
primum si mihi libeat adsentiri Epicuro et negare
omnem enuntiationem aut veram esse aut falsam, eam
plagam potius accipiam quam fato omnia fieri conprobem; illa enim sententia habet aliquid disputationis, haec vero non est tolerabilis. Itaque contendit
omnis nervos Chrysippus, ut persuadeat omne <foreign xml:lang="greek">a)ci/wma</foreign>
aut verum esse aut falsum. Ut enim Epicurus veretur, ne, si hoc concesserit, concedendum sit fato fieri,
quaecumque fiant, (si enim alterum utrum ex aeternitate verum sit, esse id etiam certum et, si certum,
etiam necessarium; ita et necessitatem et fatum confirmari putat) sic Chrysippus metuit, ne, si non obtinuerit omne, quod enuntietur, aut verum esse aut
falsum, non teneat omnia fato fieri et ex causis aeternis rerum futurarum.

</p></div></div></body></text></TEI>