<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Quid est, quod non
possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctionum negationem? Et quidem aliis modis easdem res
efferre possumus. Modo dixi: <quote>In sphaera maximi orbes medii inter se dividuntur</quote>; possum dicere: <quote>Si
in sphaera maximi orbes erunt</quote>, possum dicere: <quote>Quia
in sphaera maximi orbes erunt</quote>. Multa genera sunt
enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.
</p><milestone unit="chapter" n="9"/></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>

Illorum tamen nemo ita loquitur; maius est enim
has contortiones orationis quam signorum ortus obitusque perdiscere. Sed ad illam Diodori contentionem,
quam <foreign xml:lang="greek">peri\ dunatw=n</foreign> appellant, revertamur, in qua,
quid valeat id, quod fieri possit, anquiritur. Placet
igitur Diodoro id solum fieri posse, quod aut verum
sit aut verum futurum sit. Qui locus attingit hanc
quaestionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit, et,
quicquid fieri possit, id aut esse iam aut futurum
esse, nec magis commutari ex veris in falsa posse ea,
quae futura, quam ea, quae facta sunt; sed in factis
inmutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia
non apparet, ne inesse quidem videri, ut in eo, qui
mortifero morbo urgeatur, verum sit <quote>Hic morietur
hoc morbo</quote>, at hoc idem si vere dicatur in eo, in quo
vis morbi tanta non appareat, nihilo minus futurum sit.
Ita fit, ut commutatio ex vero in falsum ne in futuro
quidem ulla fieri possit. Nam <quote>Morietur Scipio</quote> talem
vim habet, ut, quamquam de futuro dicitur, tamen ut id
non possit convertere in falsum; de homine enim dicitur,
cui necesse est mori.

</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Sic si diceretur: <quote>Morietur noctu
in cubiculo suo vi oppressus Scipio</quote>, vere diceretur;
id enim fore diceretur, quod esset futurum; futurum
autem fuisse ex eo, quia factum est, intellegi debet.
Nec magis erat verum <quote>Morietur Scipio</quote> quam <quote>Morietur illo modo</quote>, nec magis necesse mori Scipioni <pb n="p.259"/>
quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex vero
in falsum <quote>Necatus est Scipio</quote> quam <quote>Necabitur
Scipio</quote>; nec, cum haec ita sint, est causa, cur Epicurus fatum extimescat et ab atomis petat praesidium
easque de via deducat et uno tempore suscipiat res
duas inenodabiles, unam, ut sine causa fiat aliquid,
ex quo existet, ut de nihilo quippiam fiat, quod nec
ipsi nec cuiquam physico placet, alteram, ut, cum duo
individua per inanitatem ferantur, alterum e regione
moveatur, alterum declinet.

</p></div></div></body></text></TEI>