<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>At hoc, Chrysippe, minime vis, maximeque tibi
de hoc ipso cum Diodoro certamen est. Ille enim id
solum fieri posse dicit, quod aut sit verum aut futurum sit verum, et, quicquid futurum sit, id dicit fieri
necesse esse et, quicquid non sit futurum, id negat <pb n="p.257"/>
fieri posse. Tu, et quae non sint futura, posse fieri
dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id numquam
futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare
Corinthi, quamquam id millensimo ante anno Apollinis
oraculo editum esset. At si ista conprobabis divina
praedicta, et, quae falsa in futuris dicentur, in iis habebis, ut ea fieri non possint <del>ut si dicatur Africanum Karthagine potiturum</del>, et, si vere dicatur de
futuro, idque ita futurum sit, dicas esse necessarium;
quae est tota Diodori vobis inimica sententia.

</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Etenim si illud vere conectitur: <quote>Si oriente Canicula natus es, in mari non moriere</quote>, primumque quod est in
conexo: <quote>Natus es oriente Canicula</quote>, necessarium est
(omnia enim vera in praeteritis necessaria sunt, ut
Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe,
quia sunt inmutabilia nec in falsum e vero praeterita
possunt convertere); si igitur, quod primum in conexo
est, necessarium est, fit etiam, quod consequitur, necessarium. Quamquam hoc Chrysippo non videtur valere in
omnibus; sed tamen, si naturalis est causa, cur in mari
Fabius non moriatur, in mari Fabius mori non potest.
</p><milestone unit="chapter" n="8"/></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>

Hoc loco Chrysippus aestuans falli sperat Chaldaeos ceterosque divinos, neque eos usuros esse coniunctionibus, ut ita sua percepta pronuntient: <quote>Si quis
natus est oriente Canicula, is in mari non morietur</quote>,
sed potius ita dicant: <quote>Non et natus est quis oriente
Canicula, et is in mari morietur.</quote> O licentiam iocularem! ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldaeos,
quo pacto eos exponere percepta oporteat. Quaero
enim, si Chaldaei ita loquantur, ut negationes infinitarum coniunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui facere non possint. Medicus in primis, quod erit ei
perspectum in arte, non ita proponet: <quote>Si cui venae
sic moventur, is habet febrim</quote>, sed potius illo modo:
<quote>Non et venae sic <add>cui</add> moventur, et is febrim non
habet.</quote> Itemque geometres non ita dicet: <quote>In sphaera <pb n="p.258"/>
maximi orbes medii inter se dividuntur</quote>, sed potius
illo modo: <quote>Non et sunt in sphaera maximi orbes, et
ii non medii inter se dividuntur.</quote>

               </p></div></div></body></text></TEI>