<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><gap reason="omitted"/> quia pertinet ad mores, quod <foreign xml:lang="greek">h)=qos</foreign> illi vocant,
nos eam partem philosophiae de moribus appellare
solemus, sed decet augentem linguam Latinam nominare moralem; explicandaque vis est ratioque enuntiationum, quae Graeci <foreign xml:lang="greek">a)ciw/mata</foreign> vocant; quae de re
futura cum aliquid dicunt deque eo, quod possit fieri
aut non possit, quam vim habeant, obscura quaestio
est, quam <foreign xml:lang="greek">peri\ dunatw=n</foreign> philosophi appellant, totaque
est <foreign xml:lang="greek">logikh/</foreign>, quam rationem disserendi voco. Quod
autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum,
itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius
id a quoque probaretur, quod cuique maxime probabile videretur, id in hac disputatione de fato casus
quidam ne facerem inpedivit.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Nam cum essem in
Puteolano Hirtiusque noster, consul designatus, isdem
in locis, vir nobis amicissimus et his studiis, in quibus nos a pueritia viximus, deditus, multum una eramus, maxime nos quidem exquirentes ea consilia, quae
ad pacem et ad concordiam civium pertinerent. Cum
enim omnes post interitum Caesaris novarum perturbationum causae quaeri viderentur iisque esse occurrendum putaremus, omnis fere nostra in his deliberationibus
<pb n="p.253"/>
 consumebatur oratio, idque et saepe alias
et quodam liberiore, quam solebat, et magis vacuo
ab interventoribus die, cum ad me ille venisset, primo
ea, quae erant cotidiana et quasi legitima nobis, de
pace et de otio.
</p><milestone unit="chapter" n="2"/></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>

Quibus actis Quid ergo? inquit ille, quoniam oratorias exercitationes non tu quidem, ut spero, reliquisti,
sed certe philosophiam illis anteposuisti, possumne
aliquid audire? Tu vero, inquam, vel audire vel dicere; nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa
studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam
flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto,
minuunt, sed augent potius illam facultatem. Nam
cum hoc genere philosophiae, quod nos sequimur, magnam habet orator societatem; subtilitatem enim ab
Academia mutuatur et ei vicissim reddit ubertatem
orationis et ornamenta dicendi. Quam ob rem, inquam, quoniam utriusque studii nostra possessio est,
hodie, utro frui malis, optio sit tua. Tum Hirtius:
Gratissumum, inquit, et tuorum omnium simile; nihil
enim umquam abnuit meo studio voluntas tua.

</p></div></div></body></text></TEI>