<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quibus</reg> blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis! <reg>dissuasimus</reg> nos, sed nihil de me, de Scipione dicam libentius. <reg>quanta</reg> illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. <reg>sed</reg> affuistis, et est in manibus oratio. <reg>itaque</reg> lex popularis suffragiis populi repudiata est.</said></p><pb xml:id="p.202"/><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>atque</reg>, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur. (Atque is primus instituit in forum versus agere cum populo.) Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat. <reg>atque</reg> id actum est praetore me, quinquennio ante quam consul sum factus. <reg>ita</reg> re magis quam summa auctoritate causa illa defensa est.</said></p></div><div type="textpart" n="97" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="26"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quod</reg> si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur? <reg>in</reg> qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores. <reg>quamquam</reg> ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. <reg>ita</reg> fit ut is assentatoribus patefaciat auris suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se maxime ipse delectet.</said></p></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>omnino</reg> est amans sui virtus; optime enim se ipsa novit quamque amabilis sit intellegit: ego autem <pb xml:id="p.204"/> non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione. <reg>virtute</reg> enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt. <reg>hos</reg> delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant. <reg>nulla</reg> est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est. <reg>nec</reg> parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi. <quote rend="blockquote"><l>magnas vero agere gratias Thais mihi?</l></quote> <reg>satis</reg> erat respondere <q>magnas.</q> <q><reg>ingentis</reg>,</q> inquit Semper auget assentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, volt esse magnum.</said></p></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant ne callida assentatione capiantur.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>aperte</reg> enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors: callidus ille et occultus ne se insinuet studiose cavendum est. <reg>nec</reg> enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. <reg>quid</reg> autem turpius quam illudi? <reg>quod</reg> ut ne accidat magis cavendum est: <pb xml:id="p.206"/> <quote rend="blockquote"><l>ut me hodie ante omnis comicos stultos sense</l><l>versaris atque illusseris lautissime!</l></quote> </said></p></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>haec</reg> enim etiam in fabulis stultissima persona est improvidorum et credulorum senum.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg> nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium—de hac dico sapientia, quae videtur in hominem cadere posse—ad levis amicitias defluxit oratio. <reg>quam</reg> ob rem ad  illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.</said></p><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="27"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>virtus</reg>, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat. <reg>in</reg> ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo exardescit sive amor sive amicitia; utrumque enim dictum<note>dictum <emph rend="italic">edd.;</emph> ductum <emph rend="italic">PDE.</emph> </note> est ab amando, Amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita. <reg>quae</reg> tamen ipsa ecflorescit ex amicitia, etiam si tu eam minus secutus sis.</said></p></div></div></body></text></TEI>