<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="91" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="25"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ut</reg> igitur et monere et moneri proprium est verae amicitiae, et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem blanditiam assentationem: quamvis enim multis nominibus est hoc vitium notandum levium hominum atque fallacium, ad voluptatem loquentium omnia, nihil ad veritatem.</said></p></div><div type="textpart" n="92" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>cum</reg> autem omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime; delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest. <reg>nam</reg> cum amicitiae vis sit in eo ut unus quasi animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed varius commutabilis multiplex?</said></p></div><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quid</reg> enim <pb xml:id="p.200"/> potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur? <quote rend="blockquote">negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi omnia assentari,</quote> ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est. </said></p></div><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>multi</reg> autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum<note>quorum <emph rend="italic">Reid;</emph> horum <emph rend="italic">MfSS.</emph> </note> est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.</said></p></div><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>secerni</reg> autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. <reg>contio</reg>, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet, quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem civem, et inter constantem et verum et gravem.</said></p></div></div></body></text></TEI>