<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="86" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="23"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quo</reg> etiam magis vituperanda est rei maxime necessariae tanta incuria. <reg>una</reg> est enim amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt; quamquam a multis virtus ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! <reg>itemque</reg> cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt; et ei qui ad rem publicam se contulerunt, et ei qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ei qui suum negotium gerunt otiosi; postremo ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia <pb xml:id="p.194"/> vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.</said></p></div><div type="textpart" n="87" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>serpit</reg> enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quin</reg> etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. <reg>atque</reg> hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet—quis tam esset ferreus qui eam vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo?</said></p></div><div type="textpart" n="88" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>verum</reg> ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum: si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret habuisset. Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur, quod in amicissimo quoque dulcissimum est.</said></p><pb xml:id="p.196"/><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="24"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg> cum tot signis eadem natura declaret quid velit anquirat desideret, tamen obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus. <reg>est</reg> enim varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum ferre sapientis est. <reg>una</reg> illa subeunda<note>subeunda <emph rend="italic">edd.;</emph> sublevanda <emph rend="italic">aMSS.</emph> </note> est offensio ut et utilitas in amicitia et fides retineatur; nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benevole fiunt.</said></p></div><div type="textpart" n="89" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg> nescio quo modo verum est, quod in Andria familiaris meus dicit: <quote rend="blockquote"><l>obsequium amicos, veritas odium parit.</l></quote> <reg>molesta</reg> veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit; maxima autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>omni</reg> igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat. <reg>in</reg> obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter utimur, comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est; aliter enim cur tyranno, aliter cum amico vivitur. <pb xml:id="p.198"/> </said></p></div><div type="textpart" n="90" subtype="section"><p><milestone unit="section" n="90?"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge">Cuius autem aures clausae veritati sunt, uta ab amico verum audire nequeat, huius salus desperanda est. <reg>scitum</reg> est enim illud Catonis, ut multa: melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur; illos verum saepe dicere, hos numquam. <reg>atque</reg> illud absurdum, quod ei, qui monentur, eam molestiam quam debent capere non capiunt, ear capiunt qua debent vacare. <reg>peccasse</reg> enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt; quod contra oportebat delicto dolere, correctione gaudere.</said></p></div></div></body></text></TEI>