<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>atque</reg> in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari.</said></p><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="21"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>est</reg> etiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria—iam enim a sapientium familiaritatibus ad volgaris amicitias oratio nostra delabitur. <reg>erumpunt</reg> saepe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia. <reg>tales</reg> igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.</said></p></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sin</reg> autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, <pb xml:id="p.186"/> ut paulo ante dixi, non de sapientium, sed de communibus amicitiis) cavendum erit ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur. <reg>nihil</reg> enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris. <reg>ab</reg> amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem, quae erat in re publica, alienatus est a collega nostro Metello; utrumque egit graviter ac moderate<note>graviter ac moderate <emph rend="italic">Reid;</emph> graviter auctoritate <emph rend="italic">MSS.</emph> </note> et offensione animi non acerba.</said></p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur. <reg>cavendum</reg> vero ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiae ex quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur. <reg>quae</reg> tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur, iniuriam.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>omnino</reg> omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.</said></p></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>digni</reg> autem sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa cur diligantur. <reg>rarum</reg> genus! et quidem omnia praeclara, rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. <reg>sed</reg> plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi <pb xml:id="p.188"/> quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.</said></p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ita</reg> pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se et propter se expetita,nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sit. <reg>ipse</reg> enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se quisque sibi carus est; quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur: est enim is qui est tamquam alter idem.</said></p></div></div></body></text></TEI>