<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="20"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ut</reg> igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. <reg>quorum</reg> plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis si habere se putant quod officiose et amice et cum labore, aliquo suo factum queant dicere. <reg>odiosum</reg> sane genus hominum officia exprobrantium, quae meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare qui contulit. </said></p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. <reg>sunt</reg> enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant—quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis, sed etiam opera<note>opera <emph rend="italic">Reid;</emph> opere <emph rend="italic">MSS.</emph> </note> levandi sunt.</said></p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>tantum</reg> autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque <pb xml:id="p.182"/> adiuves, sustinere. <reg>non</reg> enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit. <reg>quod</reg> si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit sustinere.</said></p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>omnino</reg> amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt; nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. <reg>isto</reg> enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. <reg>qui</reg> neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo aestimandi<note>aestimandi <emph rend="italic">Mommsen’s conjec. for</emph> est <emph rend="italic">or</emph> est. et <emph rend="italic">Mss.</emph> </note> ; aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. <reg>disparis</reg> enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.</said></p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>recte</reg> etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. <reg>nec</reg> enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere <pb xml:id="p.184"/> potuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire voluisset. <reg>et</reg> saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus.</said></p></div></div></body></text></TEI>