<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="18"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>firmamentum</reg> autem stabilitatis constantiaeque est eius quam<note>quam <emph rend="italic">MSS.,</emph> quem <emph rend="italic">Reid.</emph> </note> in amicitia quaerimus fides est; nihil est enim stabile, quod infidum est. <reg>simplicem</reg> praeterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est; quae omnia pertinent ad fidelitatem. <reg>neque</reg> enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque <pb xml:id="p.176"/> consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. <reg>addendum</reg> eodem est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. <reg>ita</reg> fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>est</reg> enim boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia: primum, ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse violatum.</said></p></div><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>accedat</reg> huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. <reg>tristitia</reg> autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.</said></p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="19"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>exsistit</reg> autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. <reg>indigna</reg> homine dubitatio; non enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum rerum, satietates; veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum <pb xml:id="p.178"/> sit.</said></p></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>novitates</reg> autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. <reg>quin</reg> in ipso<note>quin in ipso <emph rend="italic">Bennett from Cornell MS.;</emph> qui in ipso <emph rend="italic">P;</emph> quin et in ipso <emph rend="italic">GBESV; Reid has</emph> ipso equo.</note> equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo; nec vero in hoc, quod est animal, sed in eis etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.</said></p></div></div></body></text></TEI>