<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="2"/><said who="#Gaius Fannius"><label>FANNIUS.</label> Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. <reg>sed</reg> existimare debes omnium oculos in te esse coniectos unum; te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed <pb xml:id="p.114"/> uterque alio quodam modo: Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis.</said></p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><said who="#Gaius Fannius" rend="merge">Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in Graecia reliqua neminem—nam qui septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent—Athenis unum accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum. <reg>hanc</reg> esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus virtute inferiores putes. <reg>itaque</reg> ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus esses obire.</said></p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p rend="indent"><said who="#Quintus Mucius Scaevola"><label>SCAEVOLA.</label> Quaerunt quidem, C. Laeli, multum, <pb xml:id="p.116"/> ut est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem quem acceperis cum summi viri tum amicissimi morte ferre moderate; nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuae: quod autem Nonis in collegio nostro non affuisses, valetudinem respondeo causam, non maestitiam fuisse.</said></p><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius"><label>LAELIUS.</label> Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici.</said></p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>tu</reg> autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone. <reg>aut</reg> enim nemo, quod quidem magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. <reg>quo</reg> modo, ut alia omittam, mortem fili tulit! <reg>memineram</reg> Paulum, videram Gallum; sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato viro.</said></p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur.</said></p><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge">De me autem, ut iam cum utroque vestrum loquar, <pb xml:id="p.118"/> sic habetote: <milestone unit="chapter" n="3"/> <reg>ego</reg> si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam viderint sapientes, sed certe mentiar. <reg>moveor</reg> enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit. <reg>sed</reg> non egeo medicina: me ipse consolor et maxime illo solacio, quod eo errore careo, quo amicorum decessu plerique angi solent. <reg>nihil</reg> mali accidisse Scipioni puto; mihi accidit, si quid accidit; suis autem incommodis graviter angi non amicum, sed se ipsum amantis est.</said></p></div></div></body></text></TEI>