<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="16"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>constituendi</reg> autem sunt, qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi. De quibus tris video sententias ferri, quarum nullam probo: unam, ut eodem modo erga amicum affecti simus quo erga nosmet ipsos; alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat; tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.</said></p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>harum</reg> trium sententiarum nulli prorsus assentior. <reg>nec</reg> enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se quisque, sic in amicum sit animatus. <reg>quam</reg> multa enim, quae nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum! <reg>precari</reg> ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime; multaeque res sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius quam ipsi fruantur.</said></p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>altera</reg> sententia est quae definit amicitiam paribus <pb xml:id="p.168"/> officiis ac voluntatibus. <reg>hoc</reg> quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. <reg>divitior</reg> mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte ne plus reddat quam acceperit: neque enim verendum est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.</said></p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>tertius</reg> vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. <reg>saepe</reg> enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes amplificandae fortunae fractior. <reg>non</reg> est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque spem cogitationemque meliorem. <reg>alius</reg> igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero. <reg>negabat</reg> ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset ita amare oportere ut si aliquando esset osurus; nec vero se adduci posse ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis <pb xml:id="p.170"/> esse sententiam. <reg>quonam</reg> enim modo quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? <reg>quin</reg> etiam necesse erit cupere et optare ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum: rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi dolere invidere.</said></p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>qua</reg> re hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet: illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. <reg>quin</reg> etiam si minus felices in deligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.</said></p></div></div></body></text></TEI>