<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quis</reg> enim aut eum diligat, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet? <reg>coluntur</reg> tamen simulatione dumtaxat ad tempus. <reg>quod</reg> si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. <reg>quod</reg> Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.</said></p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quamquam</reg> miror, illa superbia et importunitate, si quemquam amicum habere potuit. <reg>atque</reg> ut huius, quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fidelis. <reg>non</reg> enim solum ipsa fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa est; itaque efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest. <reg>atque</reg> hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.</said></p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quid</reg> autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? <reg>etenim</reg> cetera cum parant, cui parent <pb xml:id="p.166"/> nesciunt nec cuius causa laborent; eius enim est istorum quidque qui vicit viribus; amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda. <reg>sed</reg> haec hactenus.</said></p></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="16"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>constituendi</reg> autem sunt, qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi. De quibus tris video sententias ferri, quarum nullam probo: unam, ut eodem modo erga amicum affecti simus quo erga nosmet ipsos; alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat; tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.</said></p></div></div></body></text></TEI>