<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>atque</reg> etiam mihi quidem videntur, qui utilitatis causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum amicitiae tollere. <reg>non</reg> enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum. <reg>tantumque</reg> abest ut amicitiae propter indigentiam colantur, ut ei, qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua plurimum est praesidi, minime alterius indigeant, liberalis simi sint et beneficentissimi. <reg>atque</reg> haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis. <reg>ubi</reg> enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset? <reg>non</reg> igitur utilitatem amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est.</said></p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="15"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>non</reg> ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt. <reg>nam</reg> quis est, pro deorum fidem atque hominum! qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere? <reg>haec</reg> enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla <pb xml:id="p.164"/> stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae. </said></p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quis</reg> enim aut eum diligat, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet? <reg>coluntur</reg> tamen simulatione dumtaxat ad tempus. <reg>quod</reg> si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. <reg>quod</reg> Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.</said></p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quamquam</reg> miror, illa superbia et importunitate, si quemquam amicum habere potuit. <reg>atque</reg> ut huius, quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fidelis. <reg>non</reg> enim solum ipsa fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa est; itaque efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest. <reg>atque</reg> hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.</said></p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quid</reg> autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? <reg>etenim</reg> cetera cum parant, cui parent <pb xml:id="p.166"/> nesciunt nec cuius causa laborent; eius enim est istorum quidque qui vicit viribus; amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda. <reg>sed</reg> haec hactenus.</said></p></div></div></body></text></TEI>