<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quid</reg> enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? <reg>nihil</reg> est enim remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius. </said></p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quid</reg>? si illud etiam addimus, quod recte addi potest, nihil esse quod ad se rem ullam tam illiciat et tam trahat quam ad amicitiam similitudo, concedetur profecto verum esse, ut bonos boni diligant asciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque natura. <reg>nihil</reg> est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura. <reg>quam</reg> ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est amicitiae fons a natura constitutus. <reg>sed</reg> eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. <reg>non</reg> enim est inhumana virtus neque immunis neque superba, quae etiam populos universos tueri eisque optime <pb xml:id="p.162"/> consulere soleat, quod non faceret profecto, si a caritate volgi abhorreret.</said></p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>atque</reg> etiam mihi quidem videntur, qui utilitatis causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum amicitiae tollere. <reg>non</reg> enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum. <reg>tantumque</reg> abest ut amicitiae propter indigentiam colantur, ut ei, qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua plurimum est praesidi, minime alterius indigeant, liberalis simi sint et beneficentissimi. <reg>atque</reg> haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis. <reg>ubi</reg> enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset? <reg>non</reg> igitur utilitatem amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est.</said></p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="15"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>non</reg> ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt. <reg>nam</reg> quis est, pro deorum fidem atque hominum! qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere? <reg>haec</reg> enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla <pb xml:id="p.164"/> stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae. </said></p></div></div></body></text></TEI>