<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>alios</reg> autem dicere aiunt multo etiam inhumanius, quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis amicitias esse expetendas; itaque ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita amicitias appetere maxime: ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri, et inopes quam opulenti, et calamitosi quam ei <pb xml:id="p.158"/> qui putentur beati.</said></p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge">O praeclaram sapientiam! <reg>solem</reg> enim e mundo tollere videntur ei, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius. <reg>quae</reg> est enim ista securitas? <reg>specie</reg> quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda. <reg>neque</reg> enim est consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. <reg>quod</reg> si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo. <reg>itaque</reg> videas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos. <reg>ergo</reg> hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis.</said></p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? <reg>quid</reg> enim interest motu animi sublato, non dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem? <reg>neque</reg> enim sunt isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream esse quandam volunt; quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis <pb xml:id="p.160"/> contrahatur. <reg>quam</reg> ob rem angor iste, qui pro amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.</said></p><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="14"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>cum</reg> autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua<note>si qua <emph rend="italic">M;</emph> si quasi <emph rend="italic">Reid;</emph> sic quasi <emph rend="italic">GBS;</emph> si qua quasi D.</note> significatio virtutis eluceat, ad quam se similis animus applicet et adiungat, id cum contigit, amor exoriatur necesse est.</said></p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quid</reg> enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? <reg>nihil</reg> est enim remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius. </said></p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quid</reg>? si illud etiam addimus, quod recte addi potest, nihil esse quod ad se rem ullam tam illiciat et tam trahat quam ad amicitiam similitudo, concedetur profecto verum esse, ut bonos boni diligant asciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque natura. <reg>nihil</reg> est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura. <reg>quam</reg> ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est amicitiae fons a natura constitutus. <reg>sed</reg> eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. <reg>non</reg> enim est inhumana virtus neque immunis neque superba, quae etiam populos universos tueri eisque optime <pb xml:id="p.162"/> consulere soleat, quod non faceret profecto, si a caritate volgi abhorreret.</said></p></div></div></body></text></TEI>