<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>nam</reg> quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam—sed nihil est, quod illi non persequantur argutiis—partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum; alienis nimis implicari molestum esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas cum velis vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.</said></p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>alios</reg> autem dicere aiunt multo etiam inhumanius, quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis amicitias esse expetendas; itaque ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita amicitias appetere maxime: ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri, et inopes quam opulenti, et calamitosi quam ei <pb xml:id="p.158"/> qui putentur beati.</said></p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge">O praeclaram sapientiam! <reg>solem</reg> enim e mundo tollere videntur ei, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius. <reg>quae</reg> est enim ista securitas? <reg>specie</reg> quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda. <reg>neque</reg> enim est consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. <reg>quod</reg> si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo. <reg>itaque</reg> videas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos. <reg>ergo</reg> hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis.</said></p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? <reg>quid</reg> enim interest motu animi sublato, non dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem? <reg>neque</reg> enim sunt isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream esse quandam volunt; quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis <pb xml:id="p.160"/> contrahatur. <reg>quam</reg> ob rem angor iste, qui pro amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.</said></p><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="14"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>cum</reg> autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua<note>si qua <emph rend="italic">M;</emph> si quasi <emph rend="italic">Reid;</emph> sic quasi <emph rend="italic">GBS;</emph> si qua quasi D.</note> significatio virtutis eluceat, ad quam se similis animus applicet et adiungat, id cum contigit, amor exoriatur necesse est.</said></p></div></div></body></text></TEI>