<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="9"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quod</reg> si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, quos numquam vidimus, et, quod maius est, in hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur? <reg>quamquam</reg> confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo.</said></p><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt. <reg>quod</reg> si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus; quod longe secus est. </said></p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ut</reg> enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita <pb xml:id="p.142"/> in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. <reg>quid</reg> enim? Africanus indigens mei? <reg>minime</reg> hercule! <reg>ac</reg> ne ego quidem illius, sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. <reg>sed</reg> quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae.</said></p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ut</reg> enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam—neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus—sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.</said></p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ab</reg> his, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, longe dissentiunt; nec mirum; nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. <reg>quam</reg> ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta <pb xml:id="p.144"/> certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur, et erit eius ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior. <reg>nam</reg> si utilitas conglutinaret amicitias, eadem commutata dissolveret; sed quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt.</said></p><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ortum</reg> quidem amicitiae videtis, nisi quid ad haec forte vultis.</said></p><p rend="indent"><said who="#Gaius Fannius"><label>FANNIUS.</label> Tu vero perge, Laeli! <reg>pro</reg> hoc enim, qui minor est natu, meo iure respondeo.</said></p></div></div></body></text></TEI>