<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="8"/><said who="#Gaius Laelius"><label>LAELIUS.</label> Vim hoc quidem est afferre; quid enim refert qua me ratione cogatis? <reg>cogitis</reg> certe. <reg>studiis</reg> enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est tum ne aequum quidem obsistere.</said></p><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>saepissime</reg> igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem <pb xml:id="p.138"/> proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. <reg>amor</reg> enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. <reg>nam</reg> utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa; in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est et, quidquid est, id est verum et voluntarium.</said></p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quapropter</reg> a natura mihi videtur potius quam indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura. <reg>quod</reg> quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat. <reg>quod</reg> in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.</said></p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>nihil</reg> est enim virtute amabilius, nihil quod magis alliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. <reg>quis</reg> est qui C. Fabrici, M’. Curi non cum caritate aliqua <pb xml:id="p.140"/> benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit? <reg>quis</reg> autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit? <reg>cum</reg> duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus; alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.</said></p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="9"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quod</reg> si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, quos numquam vidimus, et, quod maius est, in hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur? <reg>quamquam</reg> confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo.</said></p><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt. <reg>quod</reg> si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus; quod longe secus est. </said></p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ut</reg> enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita <pb xml:id="p.142"/> in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. <reg>quid</reg> enim? Africanus indigens mei? <reg>minime</reg> hercule! <reg>ac</reg> ne ego quidem illius, sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse non nulla quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. <reg>sed</reg> quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae.</said></p></div></div></body></text></TEI>