<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p rend="indent"><said who="#Gaius Fannius"><label>FANNIUS.</label> Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. <reg>sed</reg> quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris—spero item Scaevolae —si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.</said></p><p><said who="#Quintus Mucius Scaevola"><label>SCAEVOLA.</label> Mihi vero erit gratum, atque id ipsum <pb xml:id="p.126"/> cum tecum agere conarer, Fannius antevertit. <reg>quam</reg> ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.</said></p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="5"/><said who="#Gaius Laelius"><label>LAELIUS.</label> Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem, nam et praeclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. <reg>sed</reg> quis ego sum aut quae est in me facultas? <reg>doctorum</reg> est ista consuetudo eaque Graecorum, ut eis ponatur de quo disputent quamvis subito. <reg>magnum</reg> opus est egetque exercitatione non parva. <reg>quam</reg> ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista profitentur; ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas.</said></p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg> hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse; neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. <reg>sit</reg> ita sane: sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus. <reg>nos</reg> autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur, spectare debemus. <reg>numquam</reg> ego dicam C. Fabricium, M’. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientis nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientis. <reg>qua</reg> re <pb xml:id="p.128"/> sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum, concedant ut viri boni fuerint. <reg>ne</reg> id quidem facient; negabunt id nisi sapienti posse concedi.</said></p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>agamus</reg> igitur pingui, ut aiunt, Minerva. <reg>qui</reg> ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas<note>aequitas <emph rend="italic">edd.;</emph> aequalitas <emph rend="italic">MSS.</emph> </note> liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem.</said></p><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge">Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior autem, ut quisque proxime accederet. <reg>itaque</reg> cives potiores quam peregrini, propinqui quam alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed ea non satis habet firmitatis. <reg>namque</reg> hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.</said></p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quanta</reg> autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.</said></p><pb xml:id="p.130"/><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="6"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>est</reg> enim amicitia nihil aliud<note>nihil aliud <emph rend="italic">Müller;</emph> nil unquam <emph rend="italic">Reid;</emph> quicquam <emph rend="italic">Halm’s MSS. </emph> </note> nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum. <reg>divitias</reg> alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. <reg>beluarum</reg> hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. <reg>qui</reg> autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.</said></p></div></div></body></text></TEI>