<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>cum</reg> illo vero quis neget actum esse praeclare? <reg>nisi</reg> enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit; qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero; qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit? <reg>quid</reg> dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, bonitate <pb xml:id="p.120"/> in suos, iustitia in omnis? <reg>nota</reg> sunt vobis. <reg>quam</reg> autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. <reg>quid</reg> igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisset? <reg>senectus</reg> enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio.</said></p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere; moriendi autem sensum celeritas abstulit. <reg>quo</reg> de genere mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur videtis: hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.</said></p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="4"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>neque</reg> enim adsentior eis, qui nuper haec disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte deleri. <reg>plus</reg> apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent, profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur, <pb xml:id="p.122"/>  vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui<note>qui <emph rend="italic">MSS.;</emph> †qui <emph rend="italic">Müller;</emph> cui <emph rend="italic">Halm., Bait., Lahm.</emph> </note> non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.</said></p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quod</reg> idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. <reg>id</reg> si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet tanquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni? <reg>quocirca</reg> maerere hoc eius eventu vereor ne invidi magis quam amici sit. <reg>sin</reg> autem illa veriora, ut idem interitus sit animorum et corporum nec ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe nihil mali. <reg>sensu</reg> enim amisso fit idem, quasi natus <pb xml:id="p.124"/> non esset omnino, quem tamen osse natum et nos gaudemus et haec civitas, dum erit, laetabitur.</said></p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p rend="indent"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita. <reg>sed</reg> tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio. <reg>itaque</reg> non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saeculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum, quo in genere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati fore</said>.</p></div></div></body></text></TEI>