<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p>Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo
viae minus restet, eo plus viatici quaerere?</p><p><milestone unit="chapter" n="19"/><reg>quarta</reg> restat causa, quae maxime angere
atque sollicitam habere nostram aetatem videtur,
appropinquatio mortis, quae certe a senectute non
potest esse longe. O miserum senem, qui mortem
contemnendam esse in tam longa aetate non viderit!
<reg>quae</reg> aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit
animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit
ubi sit futurus aeternus. <reg>atqui</reg> tertium certe nihil
inveniri potest.</p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p><reg>quid</reg> igitur timeam, si aut non
miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum?
<reg>quamquam</reg> quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum? <reg>quin</reg> etiam aetas illa multo pluris quam
nostra casus mortis habet: facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. <reg>itaque</reg> pauci veniunt ad senectutem; quod ni
ita accideret, melius et prudentius viveretur. <reg>mens</reg>
enim et ratio et consilium in senibus est, qui si nulli
fuissent, nullae omnino civitates fuissent.</p><p><reg>sed</reg> redeo ad mortem impendentem. <reg>quod</reg> est
istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum
adulescentia esse commune?</p></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p><reg>sensi</reg> ego in optimo

<pb n="p.80"/>

filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem
fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum,
quod sperare idem senex non potest. <reg>insipienter</reg>
sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis
habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret
quidem habet. At est eo meliore condicione quam
adulescens, quioniam<note>quoniam <hi rend="italics">Reid;</hi> cum <hi rend="italics">Mss.;</hi> quod <hi rend="italics">Lambinus, Müller.</hi>
                  </note> id quod ille sperat hic consecutus est: ille volt diu vivere, hic diu vixit.</p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg>, o di boni, quid est in hominis natura
diu? <reg>da</reg> enim supremum tempus; exspectemus
Tartessiorum regis aetatem—fuit enim, ut scriptum
video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta
regnaverat annos, centum viginti vixerat—sed mihi
ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est
aliquid extremum; cum enim id advenit, tum illud,
quod praeteriit, effluxit; tantum remanet, quod
virtute et recte factis consecutus sis. <reg>horae</reg> quidem
cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum
tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri
potest. <reg>quod</reg> cuique temporis ad vivendum datur,
eo debet esse contentus.</p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p><reg>neque</reg> enim histrioni, ut placeat, peragenda
fabula est, modo in quocunque fuerit actu probetur;
neque sapientibus usque ad <quote>plaudite</quote> veniendum
est, breve enim tempus aetatis satis longum est ad

<pb n="p.82"/>

bene honesteque vivendum; sin processerit longius,
non magis dolendum est, quam agricolae dolent
praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse. <reg>ver</reg> enim tamquam adulescentia
significat ostenditque fructus futuros; reliqua autem
tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.</p></div></div></body></text></TEI>