<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="61" subtype="section"><p><reg>apex</reg> est autem senectutis auctoritas. <reg>quanta</reg>
fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio
Calatino! <reg>in</reg> quem illud elogium:

<quote rend="blockquote"><l>hunc unum plurimae consentiunt gentes</l><l>populi primarium fuisse virum.</l></quote>

                  <reg>notum</reg> est totum carmen<note>totum carmen <hi rend="italics">LBV; other MSS. omit</hi> totum.</note> incisum in sepulcro. <reg>iure</reg>
igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset fama
consentiens. <reg>quem</reg> virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem
sacerdotio praeditum vidimus! <reg>quid</reg> de Paulo aut

<pb n="p.74"/>

Africano loquar, aut, ut iam ante, de Maximo?
<reg>quorum</reg> non in sententia solum, sed etiam in nutu
residebat auctoritas. <reg>habet</reg> senectus, honorata
praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit
quam omnes adulescentiae voluptates.</p></div><div type="textpart" n="62" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="18"/><reg>sed</reg> in omni orationemementote eam me
senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae
constituta sit. <reg>ex</reg> quo efficitur id, quod ego magno
quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse
senectutem quae se oratione defenderet. <reg>non</reg> cani
nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed
honeste acta superior actas fructus capit auctoritatis
extremos.</p></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p><reg>haec</reg> enim ipsa sunt honorabilia, quae
videntur levia atque communia—salutari appeti
decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et apud
nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata
est, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt
solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis; nusquam enim tantum tribuitur
aetati, nusquam est senectus honoratior. <reg>quin</reg>
etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis
quidam in theatrum grandis natu venisset, magno
consessu locum nusquam ei datum a suis civibus,
cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati
cum essent, certo in loco considerant, consurrexisse
omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse;

<pb n="p.76"/>

               </p></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p>quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex
datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae
recta essent, sed facere nolle.</p><p><reg>multa</reg> in nostro<note>nostro <hi rend="italics">BS, Reid, Bennett,;</hi> vestro <hi rend="italics">L</hi>2, <hi rend="italics">Müller, Mommsen.</hi>
                  </note> collegio praeclara, sed hoc, de
quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate
antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque
solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui
cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. <reg>quae</reg> sunt igitur voluptates corporis cum
auctoritatis praemiis comparandae? <reg>quibus</reg> qui
splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis
peregisse nec tamquam inexercitati histriones in
extremo actu corruisse.</p></div><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p>At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles
senes. <reg>si</reg> quaerimus, etiam avari; sed haec morum
vitia sunt, non senectutis. <reg>ac</reg> morositas tamen et
ea vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis, non
illius quidem iustae, sed quae probari posse videatur:
contemni se putant, despici, illudi; praeterea in
fragili corpore odiosa omnis offensio est; quae tamen
omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus,
idque cum in vita tum in scaena intellegi potest ex
eis fratribus qui in Adelphis sunt. <reg>quanta</reg> in altero
diritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut
enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. <reg>severitatem</reg> in senectute probo, sed

<pb n="p.78"/>

eam, sicut alia, modicam; acerbitatem nullo modo;
avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego.
</p></div></div></body></text></TEI>