<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>LAELIUS. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut
etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniam
speramus, volumus quidem certe, senes fieri, multo
ante a te didicerimus quibus facillime rationibus
ingravescentem aetatem ferre possimus.</p><p>CATO. Faciam vero, Laeli, praesertim si utrique
vestrum, ut dicis, gratum futurum est.</p><p>LAELIUS. Volumus sane, nisi molestum est, Cato,
tamquam longam aliquam viam confeceris, quam
nobis quoque ingrediendum sit, istuc, quo pervenisti,
videre quale sit.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="3"/>CATO. Faciam ut potero, Laeli. <reg>saepe</reg> enim
interfui querellis aequalium meorum, pares autem
vetere proverbio cum paribus facillime congregantur,
quae C. Salinator, quae Sp. Albinus, homines consulares, nostri fere aequales, deplorare solebant,
tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam
nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a
quibus essent coli soliti; qui mihi non id videbantur

<pb n="p.16"/>

accusare, quod esset accusandum. <reg>nam</reg> si id culpa
senectutis accideret, eadem mihi usu venirent reliquisque omnibus maioribus natu, quorum ego
multorum cognovi senectutem sine querella, qui se
et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent
nec a suis despicerentur. <reg>sed</reg> omnium istius modi
querellarum in moribus est culpa, non in aetate.
<reg>moderati</reg> enim et nec difficiles nec inhumani senes
tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem
et inhumanitas omni aetati molesta est.</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>LAELIUS. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit
quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem
tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non
posse multis contingere.</p><p>CATO. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed
nequaquam in isto sunt omnia; ut Themistocles
fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum
ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum: <quote>nec hercule,</quote> inquit, <quote>si ego
Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis,<note><hi rend="italics">LE add</hi> esses <hi rend="italics">after</hi> Atheniensis.</note> clarus
umquam fuisses.</quote> 
                  <reg>quod</reg> eodem modo de senectute
dici potest; nec enim in summa inopia levis esse
senectus potest, ne sapienti quidem, nec insipienti
etiam in summa copia non gravis.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>aptissima</reg> omnino sunt, Scipio et Laeli, arma
senectutis artes exercitationesque virtutum, quae
in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris,

<pb n="p.18"/>

mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam
deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia
conscientia bene actae vitae multorumque bene
factorum recordatio iucundissima est.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="4"/><reg>ego</reg> Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit,
senem adulescens ita dilexi, ut aequalem. <reg>erat</reg>
enim in illo viro comitate condita gravitas, nec
senectus mores mutaverat. <reg>quamquam</reg> eum colere
coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam
aetate provectum. <reg>anno</reg> enim post consul primum
fuerat quam ego natus sum, cumque eo quartum
consule adulescentulus miles ad Capuam profectus
sum quintoque anno post ad Tarentum. <reg>quaestor</reg>
deinde quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum
quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de
donis et muneribus fuit. <reg>hic</reg> et bella gerebat ut
adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem
iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat;
de quo praeclare familiaris noster Ennius:

<quote rend="blockquote"><l>unus homo nobis cunctando restituit rem;</l><l>noenum<note>noenum <hi rend="italics">Lachmann;</hi> non enim <hi rend="italics">MSS.</hi>
                        </note> rumores ponebat ante salutem;</l><l>ergo plusque<note>plusque <hi rend="italics">Bernays;</hi> postque <hi rend="italics">MSS.</hi>
                        </note> magisque viri nunc gloria claret.</l></quote>
               </p></div></div></body></text></TEI>