<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="15"/><reg>venio</reg> nunc ad voluptates agricolarum, quibus
ego incredibiliter delector, quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime
videntur accedere. <reg>habent</reg> enim rationem cum
terra, quae numquam recusat imperium nec umquam
sine usura reddit quod accepit, sed alias minore,
plerumque maiore cum faenore; quamquam me
quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae
vis ac natura delectat. <reg>quae</reg> cum gremio mollito
ac subacto sparsum semen excepit, primum id
occaecatum cohibet, ex quo occatio quae hoc efficit
nominata est; deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo
viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit
culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur; e quibus cum emersit, fundit
frugem spici ordine structam et contra avium minorum
morsus munitur vallo aristarum.</p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p><reg>quid</reg> ego vitium ortus satus incrementa commemorem? <reg>satiari</reg> delectatione non possum, ut meae
senectutis requietem<note>requiem <hi rend="italics">L;</hi> requietem <hi rend="italics">other Mss.</hi>
                  </note> oblectamentumque noscatis.
<reg>omitto</reg> enim vim ipsam omnium quae generantur
e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo

<pb n="p.64"/>

aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis
seminibus tantos truncos ramosque procreet; malleoli plantae sarmenta viviradices propagines nonne
efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent?
<reg>vitis</reg> quidem quae natura caduca est et, nisi fulta
est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat, claviculis
suis quasi manibus quidquid est nacta complectitur,
quam serpentem multiplici lapsu et erratico, ferro
amputans coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnis partis nimia fundatur.</p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p><reg>itaque</reg>
ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam
ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a
qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et
calore solis augescens primo est peracerba gustatu,
dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec
modico tepore caret et nimios solis defendit ardores.
<reg>qua</reg> quid potest esse cum fructu laetius, tum aspectu
pulchrius?</p><p><reg>cuius</reg> quidem non utilitas me solum, ut ante dixi,
sed etiam cultura et natura ipsa delectat: adminiculorum ordines, capitum iugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi, aliorum
amputatio, aliorum immissio.</p><p><reg>quid</reg> ego irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo terra
fecundior? <reg>quid</reg> de utilitate loquar stercorandi?
<reg>dixi</reg> in eo libro, quem de rebus rusticis scripsi.</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p> De
qua doctus Hesiodus ne verbum quidem fecit, cum

<pb n="p.66"/>

de cultura agri scriberet. At Homerus, qui multis
ut mihi videtur, ante saeculis fuit, Laertam lenientem
desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum
et eum stercorantem facit. <reg>nec</reg> vero segetibus
solum et pratis et vineis et arbustis res rusticae laetae
sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum
pastu, apium examinibus, florum omnium varietate.
<reg>nec</reg> consitiones modo delectant, sed etiam insitiones,
quibus nihil invenit agri cultura sollertius.</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="16"/><reg>possum</reg> persequi permulta oblectamenta
rerum rusticarum, sed ea<note>ea <hi rend="italics">other Mss.;</hi> haec L.</note> ipsa quae dixi sentio fuisse
longiora. <reg>ignoscetis</reg> autem, nam et studio rerum
rusticarum provectus sum, et senectus est natura
loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare.
<reg>ergo</reg> in hac vita M'. Curius, cum de Samnitibus, de
Sabinis, de Pyrrho triumphavisset, consumpsit extremum tempus aetatis; cuius quidem ego villam
contemplans, abest enim non longe a me, admirari
satis non possum vel hominis ipsius continentiam
vel temporum disciplinam.</p></div></div></body></text></TEI>