<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="14"/><reg>ego</reg> vero propter sermonis delectationem
tempestivis quoque conviviis delector, nec cum
aequalibus solum, qui pauci admodum restant, sed
cum vestra etiam aetate atque vobiscum, habeoque
senectuti magnam gratiam, quae mihi sermonis
aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit. <reg>quod</reg> si
quem etiam ista delectant, ne omnino bellum indixisse videar voluptati, cuius est fortasse quidam
naturalis modus, non intellego ne in istis quidem
ipsis voluptatibus carere sensu senectutem. <reg>me</reg>
vero et magisteria delectant a maioribus instituta
et is sermo, qui more maiorum a summo adhibetur
in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis
est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate
et vicissim aut sol aut ignis hibernus. <reg>quae</reg> quidem
etiam in Sabinis persequi soleo conviviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam
maxime possumus vario sermone producimus.</p><pb n="p.58"/></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p>At non est voluptatum tanta quasi titillatio in
senibus. <reg>credo</reg>, sed ne desideratio quidem; nihil
autem est molestum quod non desideres. <reg>bene</reg>
Sophocles, cum ex eo quidam iam affecto aetate
quaereret, utereturne rebus veneriis, <quote>di meliora!</quote>
inquit; <quote>ego vero<note>ego vero <hi rend="italics">PL</hi>2<hi rend="italics">, Halm, Bait.;</hi> libenter vero <hi rend="italics">L</hi>1<hi rend="italics">BIRS,</hi>
                        <hi rend="italics">Müller.</hi>
                     </note> istinc sicut a domino agresti ac
furioso profugi.</quote> 
                  <reg>cupidis</reg> enim rerum talium odiosum
fortasse et molestum est carere, satiatis vero et
expletis iucundius est carere quam frui; quamquam
non caret is, qui non desiderat; ergo hoc non
desiderare dico esse iucundius.</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur
libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus,
deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde
potitur, non omnino caret. <reg>ut</reg> Turpione Ambivio
magis delectatur qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam qui in ultima, sic adulescentia
voluptates propter intuens magis fortasse laetatur,
sed delectatur etiam senectus, procul eas spectans,
tantum quantum sat est.</p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p>At illa quanti sunt, animum tamquam emeritis
stipendiis libidinis ambitionis, contentionum inimicitiarum, cupiditatum omnium secum esse secumque,
ut dicitur, vivere! <reg>si</reg> vero habet aliquod tamquam

<pb n="p.60"/>

pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa
senectute iucundius. <reg>videbamus</reg>
                  <note>mori <hi rend="italics">before</hi> videbamus <hi rend="italics">in the MSS., omitted by most editors.
For</hi> mori <hi rend="italics">Bennett conjectured</hi> exerceri, <hi rend="italics">cf. infra</hi> § 50.</note> in studio dimetiendi paene caeli atque terrae Gallum familiarem
patris tui, Scipio. <reg>quotiens</reg> illum lux noctu aliquid
describere ingressum, quotiens nox oppressit cum
mane coepisset! <reg>quam</reg> delectabat eum defectiones
solis et lunae multo ante nobis praedicere!</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p><reg>quid</reg>
in levioribus studiis, sed tamen acutis? <reg>quam</reg>
gaudebat Bello suo Punico Naevius, quam Truculento
Plautus, quam Pseudolo! <reg>vidi</reg> etiam senem Livium,
qui, cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam
docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad
adulescentiam meam processit aetate.</p><p><reg>quid</reg> de P. Licini Crassi et pontifici et civilis iuris
studio loquar aut de huius P. Scipionis, qui his paucis
diebus pontifex maximus factus est? <reg>atque</reg> eos
omnis, quos commemoravi, his studiis flagrantis
senes vidimus. M. vero Cethegum, quem recte
<quote>suadae medullam</quote> dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem! <reg>quae</reg> sunt
igitur epularum aut ludorum aut scortorum voluptates cum his voluptatibus comparandae? <reg>atque</reg>
haec quidem studia doctrinae, quae quidem prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt,
ut honestum illud Solonis sit, quod ait versiculo

<pb n="p.62"/>

quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies
addiscentem, qua voluptate animi nulla certe potest
esse maior.</p></div></div></body></text></TEI>