<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p><reg>nec</reg> enim lubidine dominante
temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere.</p><p><reg>quod</reg> quo magis intellegi posset, fingere animo
iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis,
quanta percipi posset maxima; nemini censebat
fore dubium quin tam diu, dum ita gauderet, nihil
agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. <reg>quocirca</reg> nihil esse tam detestabile
tamque pestiferum quam voluptatem, si quidem ea,
cum maior esset atque longior, omne animi lumen
exstingueret. <reg>haec</reg> cum C. Pontio Samnite, patre
eius, a quo Caudino proelio Sp. Postumius T. Veturius
consules superati sunt, locutum Archytam Nearchus
Tarentinus hospes noster, qui in amicitia populi
Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse
dicebat, cum quidem ei sermoni interfuisset Plato
Atheniensis, quem Tarentum venisse L. Camillo Ap.
Claudio consulibus reperio.</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p><reg>quorsus</reg> hoc? <reg>ut</reg> intellegeretis, si voluptatem
aspernari ratione et sapientia non possemus, magnam
esse habendam senectuti gratiam, quae efficeret ut
id non liberet quod non oporteret. <reg>impedit</reg> enim
consilium voluptas, rationi inimica est, mentis ut
ita dicam praestringit oculos, nec habet ullum cum
virtute commercium.</p><p><reg>invitus</reg> feci ut fortissimi viri T. Flaminini fratrem
L. Flamininum e senatu eicerem septem annis post

<pb n="p.52"/>

quam consul fuisset, sed notandam putavi libidinem.
<reg>ille</reg> enim cum esset consul in Gallia exoratus in
convivio a scorto est ut securi feriret aliquem eorum
qui in vinculis essent, damnati rei capitalis. <reg>hic</reg>
Tito fratre suo censore, qui proximus ante me fuerat,
elapsus est, mihi vero et Flacco neutiquam probari
potuit tam flagitiosa et tam perdita libido, quae cum
probro privato coniungeret imperi dedecus.</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="13"/><reg>saepe</reg> audivi e maioribus natu, qui se porro
pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C.
Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum legatus
esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam
Athenis qui se sapientem profiteretur, eumque dicere
omnia quae faceremus ad voluptatem esse referenda.
<reg>quod</reg> ex eo audientis M'. Curium et Ti. Coruncanium optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho
persuaderetur, quo facilius vinci possent cum se
voluptatibus dedissent. <reg>vixerat</reg> M'. Curius cum
P. Decio, qui quinquennio ante eum consulem se
pro re publica quarto consulatu devoverat: norat
eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex
sua vita tum ex eius quem dico Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque
praeclarum, quod sua sponte expeteretur<note>expeteretur <hi rend="italics">Reid;</hi> peteretur <hi rend="italics">MSS.</hi>
                  </note> quodque

<pb n="p.54"/>

spreta et contempta voluptate optimus quisque
sequeretur.</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p><reg>quorsum</reg> igitur tam multa de voluptate? <reg>quia</reg>
non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus
senectutis est, quod ea voluptates nullas magno
opere desiderat. <reg>caret</reg> epulis exstructisque mensis
et frequentibus poculis. <reg>caret</reg> ergo etiam vinulentia
et cruditate et insomniis. <reg>sed</reg> si aliquid dandum
est voluptati, quoniam eius blanditiis non facile
obsistimus, divine enim Plato <quote>escam malorum</quote>
appellat voluptatem quod ea videlicet homines capiantur ut pisces, quamquam immoderatis epulis caret
senectus, modicis tamen conviviis delectari potest.
C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus devicerat,
redeuntem a cena senem saepe videbam puer;
delectabatur cereo<note>cereo <hi rend="italics">Manutius, Mommsen;</hi> crebro <hi rend="italics">MSS.</hi>
                  </note> funali et tibicine, quae sibi nullo
exemplo privatus sumpserat: tantum licentiae dabat
gloria.</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quid ego alios? <reg>ad</reg> me ipsum iam revertar.
<reg>primum</reg> habui semper sodalis—sodalitates autem
me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae
Matris acceptis—epulabar igitur cum sodalibus,
omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis,
qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. <reg>neque</reg>
enim ipsorum conviviorum delectationem volup-

<pb n="p.56"/>

tatibus corporis magis quam coetu amicorum et
sermonibus metiebar; bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem
haberet, <quote>convivium</quote> nominaverunt, melius quam
Graeci, qui hoc idem tum <quote>compotationem,</quote> tum
<quote>concenationem</quote> vocant, ut, quod in eo genere
minimum est, id maxime probare videantur.</p></div></div></body></text></TEI>