<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>tamen is, cum sententia senatus
inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum,
non dubitavit dicere illa, quae versibus persecutus
est Ennius:

<quote rend="blockquote"><l>quo vobis mentes, rectae quae stare solebant</l><l>antehac, dementis sese flexere viai?</l></quote>

ceteraque gravissime, notum enim vobis carmen est,

<pb n="p.26"/>

et tamen ipsius Appi exstat oratio. <reg>atque</reg> haec ille
egit septemdecim annis post alterum consulatum,
cum inter duos consulatus anni decem interfuissent
censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex
quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse,
et tamen sic a patribus accepimus.</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p><reg>nihil</reg> igitur afferunt qui in re gerenda versari
senectutem negant, similesque sunt ut si qui
gubernatorem in navigando nihil agere dicant,
cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii
sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus
sedeat in puppi; non faciat ea, quae iuvenes; at
vero multo maiora et meliora facit. <reg>non</reg> viribus
aut velocitate aut celeritate corporum res magnae
geruntur, sed consilio auctoritate sententia, quibus
non modo non orbari, sed etiam augeri senectus
solet.</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p><reg>nisi</reg> forte ego vobis, qui et miles et tribunus et
legatus et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero.
At senatui quae sint gerenda praescribo et quo
modo; Carthagini male iam diu cogitanti bellum
multo ante denuntio, de qua vereri non ante desinam
quam illam excisam esse cognovero. <reg>quam</reg> palmam
utinam di immortales,</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Scipio, tibi reservent, ut avi
relliquias persequare, cuius a morte tertius hic et
tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes

<pb n="p.28"/>

excipient anni consequentes. <reg>anno</reg> ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset.
<reg>num</reg> igitur, si ad centesimum annum vixisset,
senectutis eum suae paeniteret? <reg>nec</reg> enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus
gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quae
nisi essent in senibus, non summum consilium
maiores nostri appellassent senatum. <reg>apud</reg> Lacedaemonios quidem ei, </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>qui amplissimum magistratum
gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur, senes. <reg>quod</reg>
si legere aut audire voletis externa, maximas res
publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus
sustentatas et restitutas reperietis.

<quote rend="blockquote"><l><reg>cedo</reg> qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?</l></quote>

sic enim percontantur<note>ut est <hi rend="italics">after</hi> percontantur <hi rend="italics">in MSS., generally omitted by</hi>
                     <hi rend="italics">editors.</hi>
                  </note> in Naevi poetae Lupo.<note>Lupo <hi rend="italics">Ribbeck, Bennett, Mommsen;</hi> Ludo <hi rend="italics">MSS.</hi>
                  </note> 
Respondentur et alia et hoc in primis:

<quote rend="blockquote"><l>proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli.</l></quote>

                  <reg>temeritas</reg> est videlicet florentis aetatis, prudentia
senescentis.</p></div></div></body></text></TEI>