<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="1"/><quote rend="blockquote"><l>O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso</l><l>quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,</l><l part="I">ecquid erit praemi?</l></quote><reg>licet</reg> enim mihi versibus isdem affari te, Attice,
quibus affatur Flamininum

<quote rend="blockquote"><l>ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei,</l></quote>

quamquam certo scio non, ut Flamininum,

<quote rend="blockquote"><l>sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque,</l></quote>

novi enim moderationem animi tui et aequitatem,
teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed
humanitatem et prudentiam intellego. <reg>et</reg> tamen
te suspicor isdem rebus quibus me ipsum interdum
gravius commoveri, quarum consolatio et maior est
et in aliud tempus differenda.</p><pb n="p.10"/><p><reg>nunc</reg> autem visum est mihi de senectute aliquid
ad te conscribere,</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> hoc enim onere, quod mihi
commune tecum est, aut iam urgentis aut certe
adventantis senectutis et te et me ipsum levari
volo; etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut
omnia, et ferre et laturum esse certo scio. <reg>sed</reg>
mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu
occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum
communiter uteretur. <reg>mihi</reg> quidem ita iucunda
huius libri confectio fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam
et iucundam senectutem. <reg>numquam</reg> igitur laudari
satis digne philosophia poterit, cui qui pareat omne
tempus aetatis sine molestia possit degere.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> de ceteris et diximus multa et saepe dicemus:
hunc librum ad te de senectute misimus. <reg>omnem</reg>
autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo
Cius, parum enim esset auctoritatis in fabula, sed
M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet
oratio; apud quem Laelium et Scipionem facimus
admirantis, quod is tam facile senectutem ferat,
eisque eum respondentem; qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris,
attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. <reg>sed</reg> quid opus est
plura? <reg>iam</reg> enim ipsius Catonis sermo explicabit
nostram omnem de senectute sententiam.</p><pb n="p.12"/></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="2"/>SCIPIO. Saepe numero admirari soleo cum hoc
C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem,
M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime
quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus
se Aetna gravius dicant sustinere.</p><p>CATO. Rem haud sane, Scipio et Laeli, difficilem
admirari videmini. <reg>quibus</reg> enim nihil est in ipsis
opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas
gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt,
eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas
afferat. <reg>quo</reg> in genere est in primis senectus, quam
ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant
adeptam<note>adeptam <hi rend="italics">other MSS.</hi>; adepti <hi rend="italics">LE, Bait., Müller.</hi>
                  </note> ; tanta est stultitiae inconstantia atque
perversitas. <reg>obrepere</reg> aiunt eam citius quam putassent. <reg>primum</reg> quis coegit eos falsum putare? <reg>qui</reg>
enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae
adulescentia obrepit? <reg>deinde</reg> qui minus gravis
esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent,
quam si octogesimum? <reg>praeterita</reg> enim aetas
quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione<note>consolatione <hi rend="italics">EI, Halm.;</hi> consolatio <hi rend="italics">LP, Momms., Bait.</hi>
                  </note> 
permulcere posset stultam senectutem.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quocirca</reg> si sapientiam meam admirari soletis,
quae utinam digna esset opinione vestra nostroque
cognomine, in hoc sumus sapientes, quod naturam
optimam ducem tamquam deum sequimur eique
paremus; a qua non veri simile est, cum ceterae
partes aetatis bene discriptae sint, extremum actum

<pb n="p.14"/>

tamquam ab inerti poeta esse neglectum. <reg>sed</reg>
tamen necesse fuit esse aliquid extremum et,
tamquam in arborum bacis terraeque fructibus,
maturitate tempestiva quasi vietum et caducum,
quod ferendum est molliter sapienti. <reg>quid</reg> est enim
aliud gigantum modo bellare cum dis nisi naturae
repugnare?</p></div></div></body></text></TEI>