<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p>sed hunc Platonicum mirifice contemnit Epicurus: ita metuit ne quid umquam
didicisse videatur. In Nausiphane Democriteo tenetur;
quem cum a se non neget auditum vexat tamen omnibus contumeliis. atqui si haec Democritea non audisset,
quid audierat, quid est in physicis Epicuri non a Democrito? nam etsi quaedam commutavit, ut quod paulo
ante de inclinatione atomorum dixi, tamen pleraque
dicit eadem, atomos inane, imagines infinitatem locorum innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus
interitus, omnia fere quibus naturae ratio continetur.</p><p>Nunc istuc quasi corpus et quasi sanguinem quid
intellegis?

</p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p>ego enim te scire ista melius quam me non <pb n="p.29"/>
fateor solum sed etiam facile patior; cum quidem semel
dicta sunt, quid est quod Velleius intellegere possit
Cotta non possit? itaque corpus quid sit sanguis quid
sit intellego, quasi corpus et quasi sanguis quid sit
nullo prorsus modo intellego. neque tu me celas ut
Pythagoras solebat alienos, nec consulto dicis occulte
tamquam Heraclitus, sed, quod inter nos liceat, ne tu
quidem intellegis.

</p></div></div></div></body></text></TEI>