<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p>Quid Diagoras, Atheos <pb n="p.25"/>
qui dictus est, posteaque Theodorus nonne aperte deorum naturam sustulerunt? nam Abderites quidem Protagoras, cuius a te modo mentio facta est, sophistes
temporibus illis vel maximus, cum in principio libri sic
posuisset "de divis neque ut sint neque ut non sint
habeo dicere", Atheniensium iussu urbe atque agro est
exterminatus librique eius in contione combusti; ex
quo equidem existimo tardioris ad hanc sententiam
profitendam multos esse factos, quippe cum poenam
ne dubitatio quidem effugere potuisset. Quid de sacrilegis, quid de impiis periurisque dicemus?
<quote rend="blockquote"><l>Tubulus si Lucius umquam, </l><l>si Lupus aut Carbo aut Neptuni filius,</l></quote>
ut ait Lucilius, putasset esse deos, tam periurus aut
tam inpurus fuisset?

</p></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p>Non est igitur tam explorata ista
ratio ad id quod vultis confirmandum quam videtur.
sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam
philosophorum, omittam hoc tempore; ad vestra propria venire malo.
</p></div></div></div></body></text></TEI>