<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p>Hinc vobis extitit
primum illa fatalis necessitas, quam <foreign xml:lang="greek">ei(marme/nhn</foreign> dicitis, ut quicquid accidat id ex aeterna veritate causarumque continuatione fluxisse dicatis. quanti autem
haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis,
et his quidem indoctis, fato fieri videantur omnia. sequitur <foreign xml:lang="greek">mantikh\</foreign> vestra, quae Latine divinatio dicitur,
qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vellemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores
nobis essent colendi.

</p></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p>His terroribus ab Epicuro soluti
et in libertatem vindicati nec metuimus eos quos intellegimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri
quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem atque praestantem.</p><p>Sed elatus studio vereor ne longior fuerim. erat autem difficile rem tantam tamque praeclaram inchoatam relinquere; quamquam non tam dicendi ratio mihi
habenda fuit quam audiendi.”</p></div></div></div></body></text></TEI>