<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>

Sed iam, ut omni me invidia liberem, ponam in medio sententias philosophorum de natura deorum. quo
quidem loco convocandi omnes videntur, qui quae sit
earum vera iudicent; tum demum mihi procax Academia videbitur, si aut consenserint omnes aut erit
inventus aliquis qui quid verum sit invenerit. itaque
mihi libet exclamare ut in Synephebis:
<quote rend="blockquote"><l>pro deum, popularium omnium, <add>omnium</add> adulescentium</l><l>clamo postulo obsecro oro ploro atque inploro fidem</l></quote>
non levissuma de re, ut queritur ille in civitate fieri
facinora capitalia: <quote>ab amico amante argentum accipere
meretrix non vult</quote>, sed ut adsint cognoscant animadvertant, quid de religione pietate sanctitate caerimoniis
fide iure iurando, quid de templis delubris sacrificiisque sollemnibus, quid de ipsis auspiciis, quibus nos
praesumus, existimandum sit (haec enim omnia ad
hanc de dis inmortalibus quaestionem referenda sunt):

</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere arbitrantur, addubitare coget doctissimorum hominum
de maxuma re tanta dissensio. <pb n="p.7"/>
                  </p></div></div></div></body></text></TEI>