in summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius; at ad GR 1 V 1 nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminavimus modum. At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post autem eruditum. Cum ... 219, 15 eruditum H (218, 29 honos ... 219,2 improbantur bis ) etiam ante erud. add. V c mg. nam Galbam Africanum Laelium doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui is his X hos V c s aetate anteibat, Catonem, catonem X post vero Lepidum Carbonem carbonẽ V c Gracchos, inde ita magnos grac in r. V c ( in mg. at etiam idem ante versum gracchos-magnos) nostram ad aetatem, ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur. Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum habuit lumen litterarum Latinarum; quae inlustranda et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, possiumus G 1 otiosi. ut... otiosi Non. 355, 2 in quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id quod sentit polite eloqui non possit; sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris. mandare... 5 litteris Einhart Vita Caroli praef. itaque suos libros ipsi legunt cum suis, nec quisquam attingit praeter eos, qui eandem licentiam scribendi sibi permitti volunt. quare si aliquid oratoriae laudis laudis s eras. sed a m. rec. iterur scriptum in V nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus etiam illa manabant.