qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic ut plura nemini nemini edd. memini e nostris, et scribentur fortasse plura, si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum his esse potiora. quid est enim in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui qui Or. quis ARNV quid BE sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum? qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius esse dignitatis, dignitatis esse BE quam mihi quisque tribuat, tribuat A 1 tribuit ( in N cum ras. 1 vel 2 litt. post alteram t) quid in omni munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere? an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes civitatis, P. Scaevolam M'. M.' que edd. m. que ARNV m BE que Manilium, ab iisque M. Brutus dissentiet—quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus—, haec, quae vitam omnem continent, neglegentur? neglegentur A. Man. negleguntur (neglig. BEN neg|glig. V) nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt. quamquam id quidem licebit iis existimare, qui legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus. Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est. quam a nobis sic intelleges intelleges A intelliges expositam, ut ab ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari; verum enim invenire volumus, non tamquam adversarium aliquem convincere. accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum, cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens, ei disputationi interesset. nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos inter nos primo BE de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde Torquatus: Quoniam nacti te, nacti te VN 2 hac tite A 1 BER, N 1 (ut videtur); hac die A 2 inquit, sumus aliquando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos hominum liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent pertinent R ad bene beateque vivendum. sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod ista Platonis, Aristoteli, aristoteli A 1 aristotili E aristotilis Theophrasti orationis ornamenta neglexerit. nam illud illuc NV ad illud A 2 quidem adduci vix possum, ut ea, quae senserit ille, tibi non vera videantur. Vide, quantum, inquam, fallare, fallare A. Man. fallere Torquate. oratio me istius philosophi non offendit; nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque satisfacit, satis facit R satisfecit et quidem locis pluribus. plurimis BE sed quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus. Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim iudicem aequum puto, modo quae dicat ille bene noris.