<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat1"><div type="textpart" n="intro" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus,
quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine
adparuit, et degustabis genus exercitationum  earum,
quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis
<foreign xml:lang="greek">qetikw=s</foreign>, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi
genus. hoc tamen opus in acceptum ut referas nihil
postulo; non enim est tale, ut in arce poni possit, quasi
Minerva illa Phidiae, sed tamen, ut ex eadem officina
exisse adpareat.</p></div></div><pb n="p.1003"/><div type="textpart" n="1" subtype="book"><head>Paradoxon I</head><div type="textpart" n="6" subtype="section"><quote xml:lang="greek">o(/ti mo/non to\ kalo\n a)gaqo/n.</quote><milestone unit="chapter" n="1"/><p>vereor ne cui vestrum ex Socraticorum  hominum
disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec videatur oratio; dicam quod sentio tamen et dicam brevius
quam res tanta dici potest. numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes
neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt,
voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi,
quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen
desiderare maxime, quibus abundarent; neque enim umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam
amittendi metu. </p></div></div></div></body></text></TEI>