<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat1"><div type="textpart" n="intro" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>  sed nihil est tam incredibile, quod non
dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur. quod cum ita putarem, feci etiam audacius quam
ille ipse, de quo loquor: Cato enim dum taxat de magnitudine animi, de continentia, de morte, de omni laude
virtutis, de dis inmortalibus, de caritate patriae Stoice
solet oratoriis ornamentis adhibitis dicere; ego tibi illa
ipsa, quae vix in gymnasiis et in otio Stoici probant,
ludens conieci in communis locos. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium <del>ab ipsis etiam
<foreign xml:lang="greek">para/doca</foreign> appellantur</del>, temptare volui possentne proferri in lucem <del>id est in forum</del> et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio,
eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista <foreign xml:lang="greek">para/doca</foreign>
quae appellant maxime videntur esse Socratica
longeque verissima. </p></div></div></div></body></text></TEI>