<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat1"><div type="textpart" n="intro" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum
tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex
philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et
publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur; </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> quod eo maius est illi quam
aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur,
quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae
non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae
non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae
nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum: minutis interrogatiunculis quasi punctis quod proposuit efficit. </p></div></div></div></body></text></TEI>