<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> nescis,
insane, nescis, quantas viris virtus habeat; nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa valeat ignoras: nemo
potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese
quique in se uno sua ponit omnia. cui spes omnis et
ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest
esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum
sibi unum diem; eum tu hominem terreto, si quem eris
nanctus, istis mortis aut exsilii minis: mihi vero quicquid acciderit in tam ingrata civitate, ne recusanti quidem evenerit, non modo <del>non</del> repugnanti. quid enim

<pb n="p.1006"/>


ego laboravi aut quid egi aut in quo evigilarunt curae
et cogitationes meae, si quidem nihil peperi tale, nihil
consecutus sum, ut eo statu essem, quem neque fortunae temeritas neque inimicorum labefactaret iniuria?
mortemne mihi minitaris, </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> ut omnino ab hominibus, an
exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit? mors terribilis iis, quorum cum vita omnia exstinguuntur, non
iis, quorum laus emori non potest; exsilium autem illis,
quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, non iis,
qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt.
te miseriae, te aerumnae premunt omnes, qui te beatum,
qui florentem putas; te lubidines torquent; tu dies noctisque cruciaris, cui nec sat est quod est et id ipsum ne
non diuturnum sit futurum times; te conscientiae stimulant maleficiorum tuorum; te metus exanimant iudiciorum atque legum; quocumque adspexisti, ut furiae sic
tuae tibi occurrunt iniuriae, quae te suspirare libere non
sinunt. </p></div></div></div></body></text></TEI>