<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> ille haec ludibria fortunae ne sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam
bona. quid est igitur, quaeret aliquis, bonum? si, quod
recte fit et honeste et cum virtute, id bene fieri vere
dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute est, id
solum opinor bonum.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="2"/>
sed haec videri possunt odiosiora,
cum lentius disputantur: vita atque factis inlustrata sunt
summorum virorum <del>haec quae verbis subtilius quam
satis est, disputari videntur</del>; quaero enim a vobis, num
ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein


<pb n="p.1004"/>


publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut
argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem
aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates?
ponite ante oculos unum quemque <del>regum</del>. </p></div></div></div></body></text></TEI>