<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> in quo equidem   continentissimorum
hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec inbecilla et conmutabilia <del>pecuniae membra</del> verbo <quote>bona</quote> putaverunt appellanda, cum re ac
factis longe aliter iudicavissent. potestne bonum cuiquam malo esse aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non bonus? atqui ista omnia talia videmus, ut et inprobi habeant et absint probis. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> quam ob
rem licet inrideat si qui volt, plus apud me tamen vera
ratio valebit quam volgi opinio; neque ego umquam
bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem
amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem: cuius cum
patriam Prienam  cepisset hostis ceterique ita fugerent,
ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus
a quodam ut idem ipse faceret, <quote>ego vero</quote> inquit <quote>facio;
nam omnia mecum porto mea.</quote> 
                  </p></div></div></div></body></text></TEI>