<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> veniant
igitur isti inrisores huius orationis ac sententiae, et iam
vel ipsi iudicent, utrum se horum alicuius, qui marmoreis tectis ebore et auro fulgentibus, qui signis, qui
tabulis, qui caelato auro et argento, qui Corinthiis operibus abundant, an C. Fabricii, qui nihil habuit eorum,
nihil habere voluit, similis malint? </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> atque haec quidem,
quae modo huc, modo illuc transferuntur, facile adduci
solent ut in bonis rebus esse negent; illud arte tenent
accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum: quae quidem mihi vox pecudum videtur esse, non
hominum. tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita



<pb n="p.1005"/>


dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil
est praestantius neque divinius, sic te ipse abicies atque
prosternes, ut nihil inter te atque inter quadripedem aliquam putes interesse? quicquam bonum est, quod non
eum, qui id possidet, meliorem facit? </p></div></div></div></body></text></TEI>