voltis a Romulo? voltis post liberam civitatem ab iis ipsis, qui liberaverunt? quibus tandem Romulus gradibus escendit in caelum? iisne, quae isti bona appellant, an rebus gestis atque virtutibus? quid? a Numa Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictilis urnulas fuisse quam felicatas Saliorum pateras arbitramur? omitto reliquos; sunt enim omnes pares inter se praeter Superbum. Brutum si qui roget, quid egerit in patria liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii socios, quid spectaverint, quid secuti sint: num quis exsistat, cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse videatur? quae res ad necem Porsennae C. Mucium inpulit sine ulla spe salutis suae? quae vis Coclitem contra omnis hostium copias tenuit in ponte solum? quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in armatas hostium copias? quid continentia C. Fabricii, quid tenuitas victus M'. Curii sequebatur? quid duo propugnacula belli Punici, Cn. et P. Scipiones, qui Karthaginiensium adventum corporibus suis intercludendum putaverunt? quid Africanus maior? quid minor? quid inter horum aetates interiectus Cato? quid innumerabiles alii? - nam domesticis exemplis abundamus -: cogitassene quicquam in vita sibi esse expetendum nisi quod laudabile esse et praeclarum videretur? veniant igitur isti inrisores huius orationis ac sententiae, et iam vel ipsi iudicent, utrum se horum alicuius, qui marmoreis tectis ebore et auro fulgentibus, qui signis, qui tabulis, qui caelato auro et argento, qui Corinthiis operibus abundant, an C. Fabricii, qui nihil habuit eorum, nihil habere voluit, similis malint? atque haec quidem, quae modo huc, modo illuc transferuntur, facile adduci solent ut in bonis rebus esse negent; illud arte tenent accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum: quae quidem mihi vox pecudum videtur esse, non hominum. tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque divinius, sic te ipse abicies atque prosternes, ut nihil inter te atque inter quadripedem aliquam putes interesse? quicquam bonum est, quod non eum, qui id possidet, meliorem facit? ut enim est quisque maxime boni particeps, ita est laudabilis maxime, neque est ullum bonum, de quo non is, qui id habeat, honeste possit gloriari. quid autem est horum in voluptate? melioremne efficit aut laudabiliorem virum? an quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert? atqui si voluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est, eaque quo est maior, eo magis mentem ex sua sede et statu demovet, profecto nihil est aliud bene et beate vivere nisi honeste et recte vivere.