<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi047.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> voltis a
Romulo? voltis post liberam civitatem ab iis ipsis, qui
liberaverunt? quibus tandem Romulus gradibus escendit
in caelum? iisne, quae isti bona appellant, an rebus
gestis atque virtutibus? quid? a Numa Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictilis urnulas fuisse quam felicatas Saliorum pateras arbitramur?
omitto reliquos; sunt enim omnes pares inter se praeter
Superbum. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Brutum si qui roget, quid egerit in patria
liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii socios,
quid spectaverint, quid secuti sint: num quis exsistat,
cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium
fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse
videatur? quae res ad necem Porsennae C. Mucium
inpulit sine ulla spe salutis suae? quae vis Coclitem
contra omnis hostium copias tenuit in ponte solum?
quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in
armatas hostium copias? quid continentia C. Fabricii,
quid tenuitas victus M'. Curii sequebatur? quid duo
propugnacula belli Punici, Cn. et P. Scipiones, qui
Karthaginiensium adventum corporibus suis intercludendum putaverunt? quid Africanus maior? quid minor?
quid inter horum aetates interiectus Cato? quid innumerabiles alii? - nam domesticis exemplis abundamus -:
cogitassene quicquam in vita sibi esse expetendum nisi
quod laudabile esse et praeclarum videretur?</p><milestone unit="chapter" n="3"/></div></div></div></body></text></TEI>