<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p>Quid Cyrenaei<note>Cyrenaici <hi rend="italics">Lbm.</hi>
                  </note> videntur, minime contempti

<pb n="p.64"/>

philosophi, qui negant esse quicquam quod percipi
possit extrinsecus, ea se sola percipere quae tactu
intumo sentiant, ut dolorem ut voluptatem; neque se
quo quid colore<note>colere A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> aut quo sono<note>somno V<hi rend="sup">1</hi>B</note> sit scire, sed tantum<note><w>tantum</w> tamen B</note>
sentire adfici<note>adficis B<hi rend="sup">1</hi> 
                     <del><hi rend="italics">V</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> se quodam modo.</p><p>Satis<note><hi rend="italics">cf. p. 34, 2</hi></note> multa de auctoribus. quamquam ex me quaesieras, nonne putarem post illos veteres tot saeculis
inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis
quaerentibus. quid<note><hi rend="italics">cf. p. 84, 25 ss.</hi></note> inventum sit paulo post videro,
te ipso quidem iudice. Arcesilan<note><hi rend="italics">cf. p. 34, 22</hi></note> vero non obtrectandi
causa cum Zenone pugnavisse sed verum invenire
voluisse sic intellegitur.
</p></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p>nemo umquam<note>umquam A<hi rend="sup">3</hi> inq- A<hi rend="sup">1</hi>VB</note> superiorum
non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse
hominem nihil opinari, nec solum posse sed ita necesse esse sapienti. visa est Arcesilae cum vera sententia tum honesta et digna sapienti; quaesivit de
Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere
quicquam posset<note>posset A<hi rend="sup">c</hi> -se VB<del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">p</hi></del>
                  </note> sapiens nec opinari sapientis esset.
ille credo nihil opinaturum,<note>opinaturum <hi rend="italics">Asc.</hi>
                     <hi rend="sup">2</hi> -tur AVB</note> quoniam esset quod percipi posset. quid ergo id esset. 'visum' credo. 'quale
igitur visum?'<note><hi rend="italics">ss. cf. p. 36, 10 ss.</hi></note> tum ilum ita definisse: ex eo quod
esset sicut esset inpressum et signatum et effictum.<note>effictum <hi rend="italics">Man.</hi> -fec- AVB</note>
post requisitum etiamne si<note>etiamne si F<hi rend="sup">2</hi> etiam nisi AVB eiusdem <hi rend="italics">Dav.</hi>
                  </note> eius modi esset visum
verum quale vel falsum. hic Zenonem vidisse acute
nullum esse visum quod percipi posset, si id tale
esset ab eo quod est cuius<note>cuius <hi rend="italics">Pl.</hi> eius AV<hi rend="sup">1</hi>B ut eius V<hi rend="sup">2</hi> ut eiusdem <hi rend="italics">Dav.</hi>
                  </note> modi ab eo<note>ab eo <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>VB<hi rend="sup">1</hi> 
                     <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> quod non
est<note>est <hi rend="italics">Om.</hi> B<hi rend="sup">1</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del> ut est A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> posset esse. recte consensit Arcesilas ad definitionem additum, neque enim falsum percipi posse
neque verum si esset tale quale vel falsum; incubuit autem in eas disputationes ut doceret nullum

<pb n="p.65"/>

tale esse visum a vero ut non eiusdem modi etiam
a falso possit<note>posset <hi rend="italics">Ern.</hi>
                  </note> esse.
</p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p>Haec est una contentio quae adhuc
permanserit. nam<note><hi rend="italics">ss. cf. p. 59, 28 ss.</hi></note> illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. licebat enim 'nihil percipere et tamen opinari'; quod a
Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus
quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab
eo disputatum quam probatum puto.</p><p>Sed id omittamus. illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut<note><hi rend="italics">cf. p. 60, 20</hi></note> si ostendero nihil posse percipi tu concedas
numquam adsensurum esse.</p><milestone unit="chapter" n="25"/><p/></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p>Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus
quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco
defendis.<note><hi rend="italics">cf. p. 36, 24 ss.</hi></note> quod ne id<note><w>id</w> ita <hi rend="italics">Mue.</hi>
                  </note> facere posses, idcirco heri non
necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu
autem te negas infracto remo neque columbae collo
commoveri. primum cur? nam et in remo sentio non
esse id quod videatur, et in columba pluris videri
colores nec esse plus uno. deinde nihilne praeterea
diximus? 'Maneant illa omnia; †lacerat<note>lecerat B laceratur <hi rend="italics">Mdv. apud Ha. p. 854</hi> lacera est <hi rend="italics">Ha.</hi> laborat <hi rend="italics">Ern.</hi> iaceat <hi rend="italics">dett. Mdv. em. 175</hi> iacet (<hi rend="italics">sed</hi> manent) <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> ista causa;
veracis<note><hi rend="italics">add. Reitz.</hi> (<hi rend="italics">ante</hi> veracis <hi rend="italics">Or.</hi>) <hi rend="italics">et adversarium loqui statuit</hi>
                  </note> suos esse sensus dicit <add>Epicurus</add>'. Igitur
semper auctorem habes, et<note>et <hi rend="italics">om.</hi> V</note> eum qui magno suo periculo causam agat; eo enim rem demittit<note>demittit <hi rend="italics">Asc.</hi> dim- AVB<hi rend="sup">2</hi> -ite B<hi rend="sup">1</hi> 
                     <hi rend="italics">cf. p. 77, 18 nat. eor. 1, 70</hi>
                  </note> Epicurus, si
unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam
esse credendum.
</p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p>hoc est verum esse, confidere suis
testibus et †inportata<note>importune F<hi rend="sup">2</hi> in re probata <hi rend="italics">Bai.</hi>
                  </note> insistere; itaque Timagoras
Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset
duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim
esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid

<pb n="p.66"/>

sit, non quid videatur. Sic<note><w>sic</w> sit <hi rend="italics">dett. Goer.</hi> sed <hi rend="italics">dett. Ald.</hi> 
                     <del><hi rend="italics">B</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> hic quidem, maiorum similis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse
alia falsa, qui ea distinguis?<note>quie addistinguis B<hi rend="sup">1</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur.<note>desine (quaeso <hi rend="italics">om.</hi>) ... nascuntur <hi rend="italics">Hier. adv. Pelag. 1, 14, cf. idem epist. 84, 4, 1 aug. util. cred. 1, 5</hi>
                  </note> 'Si'<note><hi rend="italics">cf. p. 36, 25 ss.</hi></note> inquis
'deus te interroget <quote>sanis modo et integris sensibus
num amplius quid desideras</quote>,<note>desideres B<hi rend="sup">p</hi> 
                     <hi rend="italics">Lbm.</hi>
                  </note> quid respondeas?' Utinam quidem roget: audies quam nobiscum male †agerent.<note>audiet ... egerit <hi rend="italics">dett. Bai.</hi> audies ... agi dicerem <hi rend="italics">Pl.</hi>
                  </note> ut enim vera videamus, quam longe videmus?<note>videmus <hi rend="italics">cod. Urs. Lall.</hi> uidebimus AVB</note>
ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem
video <add>Pompeiani, ipsum</add>
                  <note><hi rend="italics">add. Pl.</hi></note> Pompeianum non cerno,
neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. o praeclarum prospectum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P.<note><w>P.</w> p A<hi rend="sup">1</hi> o V <hi rend="italics">om.</hi> BA<hi rend="sup">2</hi> C. <hi rend="italics">dett. (?) Goer.</hi>
                  </note> Avianium<note>auianum B</note> fortasse in porticu Neptuni ambulantem non
videmus.
</p></div></div></body></text></TEI>